Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 3: Versus 3

Nunquid incredulitas.AMBR.Non, inquit, quia aliqui credere noluerunt, praejudicabitur caeteris Judaeis, ne digni dicantur accipere quod Deus promisit fidelibus, quippe cum sic facta sit promissio ut credentibus proficeret.Fidem.ORIG.Eam intelligimus quam habet Deus cum his quibus credit eloquia sua, vel eam qua quidam credunt Deo.
(* Traductions européennes)